Lyrics Secrets of the Moon

Secrets of the Moon

Metamorphoses

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo

Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

Postquam Saturna tenebrosa in Tartara misso

Sub love mundus erat, sublit argentea proles,

Auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Tertia past illam succesit aena proles,

Saevior ingenlis et ad horrida promptior arma,

Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.

Protinus inrupit venae peioris in aevum

Omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;

Neve foret terries securior arduus aether,

Adfectasse renum caeleste gigantas

Altaque congestos struxisse ad sidera montes.

Tùm pater omnipotens misso perfregit Olympum

Fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae

Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,

Inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,

Et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,

In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago

Contemptrix superum saevaeque avidissima caedis

Et violenta fuit: scires e sanguine natos.